- CURIONES
- I.CURIONESGerman. populi Ptol.II.CURIONESapud Romanos dicti sunt, qui pro Curia quisque sua sacra curabant. Instituit id Sacerdotium Romulus, populô in 3. Tribus Curiasque 30. divisô: confirmavit Numa Pompilius, Dionys. Halicarn, l. 2. Hi singuli a singulis Curiiseligebantur, quorum is, qui reliquis omnibus praesidebat, Curi Maximus dictus est. Huius auctoritate ceteri regebantur, nec is, nisi omnium Curiarum suffragiis, Curiatis Comitiis creabatur. Sacra, quae in Curiis fiebant, Curionia: et aes quod dabatur Curioni ob Sacerdotium, Curionium: ipsi Curiones quoque Flammes Curiales dicebantur: Domus tandem publica, in qua sacris peractis quaelibet Curia solebat convivari, Domus Curialis, nonnumquam simpliciter Curia vocitata est, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 13. Binos singulis Curiis, adeoque 60. Curiones habet Thom. Godwyn. Anth. Rom. l. 2. sect. 2. c. 5. Meminit Curionum quoque Martialis, Praefat. l. 2. Epigr. ad Decianum, Quid nobis, inquit cum Epistola? parumne tibi praestamus, si legimus Epigrammata? --- Video quare Tragoedi epistolam acciplant, quibus pro se loqui non licet. Epigrammata Curione non egent, et contenta sunt suâ, id est, malâ linguâ. Ubi notat Turnebus, Curionis huiusmodi officium fuisse, omnia, quae in Theatro, vel Principis mandatô, vel Magistratus iussu edictôve, vel alicuius postulatô pronuntianda erant, proclamare, uti quasi praeconem Theattalem sic egerit Curio, vide eum Adversar. l. 25. c. 8. Sic itaque Tragoedi, si quid esset, quod Principem vel populum, monitos rogatosque vellent, epistolam exhibebant, quem vocalis aliquis Curio clarâ voce legebat: quoniam iis in Dramatico poemate, quae extra scenam et argumenta essent, loqui non licebat etc. Vide quoque infra Plebani.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.